Меню
Главная
Случайная статья
Настройки
|
клятва гиппократа
Per Apollinem Medicum,et Aesculapium,Hygiamque et Panaceam
iureiurando affirmo et Deos Deasque omnes testor me, quantum
viribus et iudicio valuero,quod nunc iuro et ex scripto spondeo,
plane observaturum.Praeceptorem quidem, qui me hanc artem edocuit,parentum loco
habiturum,eique cum ad victum,tum etiam ad usum necessaria grato
animo communicaturum et suppeditaturum.Eiusque posteros apud me
eodem loco quo germanos fratres fore,eosque si hanc artem addiscere
volent, absque mercede et syngrapha edocturum.Praeceptionum quoque
et auditionum,totiusque reliquae disciplinae ,cum meos et eius qui me
edocuit liberos ,tum discipulos qui Medico iureiurando nomen fidemque
dederint,participes factiturum,aliorum praeterea neminem. Victus quoque rationem,quantum facultate et iudicio consequi potero,aegris utilem me praescripturum,eosque ab omni noxia etiniuria vindicaturum.Neque cuiusquam precibus adductus,alicui
medicamentum lethale propinabo,neque huius rei author ero.Neque
simili ratione mulieri pessum subdititium ad faetum corrumpendum
exhibebo,sed castam et ab omni scelere puram,tum vitam,tum artem
meam perpetuo praestabo.Neque vero calculo laborantes secabo,sed
magistris eius artis peritis id munus concedam.In quancunque autem
domum ingressus fuero,ad aegrotantium salutem ingrediar,omnem
iniuriae inferendae et corruptelae suspicionem procul fugiens,tum
vel maxime rerum venerearum cupiditatem,erga mulieres iuxta
ac viros,tum ingenuos,tum servos.Quae vero inter curandum,aut etiam
Medicinam minime faciens,in communi hominum vita,vel videro,vel
audivero,quae minime in vulgus efferri oporteat,ea arcana esse ratus,
silebo.Hoc igitur iusiurandum si religiose observavero,ac minime
irritum fecero,mihi liceat cum summa apud omnes existimatione
perpetuo vitam faelicem degere,et artis uberrimum fructum percipere.
Quod si illud violavero et peieravero,contraria mihi contingant.
C уважением --83.136.50.102 17:50, 9 октября 2011 (UTC)[ответить]
|
|